monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 300, 4
Et cum pax nostra nobis in festo Beatae Magdalenae fuisset reformata, et serenissimus dominus noster rex filio suo novo regi litteris patentibus praecepisset, ut archiepiscopo et suis omnia restituerentur in integrum, prout fuerant tribus mensibus antequam Angliam egrederentur, omnes tamen redditus nomine eius praecepti sunt, qui usque ad Natale Domini percipi potuerunt.